

Epistola I ad Corinthos*
Caput 7: Versus 11
Quod si discesserit.Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum.[AMBR.]. Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum.Et vir uxorem.Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam moechari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.